

Liber Job*
Caput 3: Versus 5
Non illustretur, etc., obscurent eum.Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur.Tenebrae.[GREG.]Id est, lamenta poenitentiae vel occulta Dei judicia, a quibus praeveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus.Et umbra mortis.Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur:Occupet eum caligo.Id est, mentis confusio, de qua dicitur:Est enim confusio adducens gloriam.[Eccli. 4.]Et involvatur.Omni parte.Amaritudine.Poenitentiae: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?